Orosius, V
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 22
1  Creatis itaque P. Servilio et Appio Claudio consulibus visus est tandem Sylla privatus. 2  hoc fine conclusa sunt duo bella funestissima, sociale Italicum et civile Syllanum. haec per annos decem tracta plus quam centum quinquaginta milia Romanorum consumpserunt; 3  tantumque lectissimorum virorum vernaculorumque militum Roma hoc civili bello perdidit, quantum in ea superiore tempore, cum se iam adversum Alexandrum Magnum circumspiceret, in discretis aetatibus census invenit; 4  praeterea viros consulares viginti et quattuor, praetorios sex, aedilicios sexaginta, senatores fere ducentos, absque innumeris totius Italiae populis, qui passim sine consideratione deleti sunt, quos neget quisquam, si valet, quin eodem damno suo vicerit Roma quo amisit Italia. 5  Pro pudor! num quidnam et hic conparatione ambigua egent tempora? immo vel maxime, inquiunt: nam quid tam apte quam bellis civilibus bella civilia conparantur? an forte dicetur, etiam in his temporibus bella civilia non fuisse? 6  quibus a nobis respondebitur, iustius quidem socialia vocari oportere, sed nobis proficere, si civilia nominentur. cum enim causis vocabulis ac studiis paria docentur omnia tum sibi in his tanto plus vindicat reverentia Christianae religionis quanto minus praesumpserit potestas irata victoris. 7  nam cum plerumque improbi tyranni temere invadentes rempublicam usurpatoque regio statu Romani imperii corpus abruperint atque ex eo bella vel per se iniusta inportarint vel in se iusta commoverint, Britannis Gallisque et creati populis et instructi: 8  haec bella, quantum externis proxima tantum longinqua civilibus, quid nisi socialia iure vocitentur, cum ipsi Romani ne Sertorii quidem aut Perpennae aut Crixi aut Spartaci bella civilia uspiam nominarint? 9  in tali ergo vel defectu vel perduellione sociorum minore nunc utique invidia laboraret, si fortassis exsisteret vel gravis pugna vel cruenta victoria. 10  verumtamen cum in hisce temporibus omnia plus necessitatis adferant et minus pudoris, hoc est causa pugna victoria, vel pro extinguenda insolentia tyrannorum vel pro cohibendo sociorum defectu vel pro inurendo ultionis exemplo: 11  cui tandem dubium est, quanto nunc mitius quantoque clementius excitata, ut dicunt, bella civilia geruntur, immo reprimuntur potius quam geruntur? 12  quis enim unum civile bellum per decem annos his temporibus agitatum audierit? quis uno bello centum quinquaginta milia hominum, vel hostium ab hostibus, ut non dicam civium a civibus, caesa meminerit? 13  quis illam, quam explicare longum est, optimorum atque inlustrium virorum multitudinem trucidari in pace cognorit ? postremo quis illas infames interficiendorum tabulas timuerit legerit senserit? 14  ac non potius omnibus notum sit, una cunctos pace compositos atque eadem salute securos victos victoresque pariter communi exultasse laetitia, at etiam in tantis totius imperii Romani provinciis urbibus ac populis vix paucos aliquando extitisse, quos iusta ultio invito etiam victore damnarit? 15  et, ut verbis verba non onerem, non temere dixerim, tantam vel in bello saltim extinctam modo fuisse gregariorum militum manum quanta tunc caesa est in pace nobilium. 16  Igitur Sylla mortuo Lepidus, Marianae partis adsertor, adversus Catulum Syllanum ducem surgens, redivivos bellorum civilium cineres suscitavit. bis tunc acie certatum est; plurimi Romanorum, iam ipsa paucitate miserorum et adhuc illo furore insanientium, caesi sunt. 17  Albanorum civitas, obsidione oppugnata atque excruciata fame ultima, miserabilium reliquiarum deditione servata est; ubi tunc Scipio, Lepidi filius, captus atque occisus est. Brutus in Cisalpinam Galliam fugiens persequente Pompeio apud Regium interfectus est. 18  ita hoc bellum civile non magis clementia Catuli quam taedio Syllanae crudelitatis, ut ignis in stipula, eadem celeritate qua exarsit evanuit.

Zurück